- HETRUSCAE
- HETRUSCAECoronae, quae binae Magistratibus apud Rom. Praeferri solebant olim, memorantur Tettullian, de Cor. Milit. Proeferuntur etiam illis Hetruscae. Hoc vocabulum est coronarum, quas, gemmis et foliis ex auro querctnis ob Iovem insignes, ad deducendas thensas cum palmatis togis sumunt. Eatundem memimt Plin. l. 33. c. 1. ubi de triumphantibus: Neque aliis, uti mos fuit, quam qui — vulgo sic triumphabant. Et cum corona ex auro Hetrusca sustineretur a tergo, annulus tamen in digito ferreus erat, oeque triumphantis et servi fortasse coronam sustinentis. In quibus vetbis tamen Hetruscam videtur is nominare, non tam, quae exemplo Magisttatuum triumphantibus praeferebatur, quam eam, quam servus eodem curru cum triumphante vectus, sustinebat, quamque Insignem Paschal. vocat. ut infra videbimus. Ceterum aurei illarum lemnisci fuêre, ut ex eodem discimus l. 21. c. 3. Accessêrunt (coronis) et lemnisci, quos adsici ipsarum coronarum bonos erat, propter Hetruscas, quibus iungi nisi aurei non debebant. Hinc Tertullian, itetum, Trumphi laurea foliis struitur, hoec adumbratur lemniscis et inauratis laminulis, unguentis delibuitur etc. Nempe hatum coronarum altera civica querna altera victrix laurea; utraque aureis lemniscis et gemmis insuper ornata erat. Vide Car. Paschal. Corom. l. 8. c. 6. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.